Latin
2.23.12.13 to 2.23.12.17
Livy, Ab urbe condita 2.23.12.13-17
Not analysed yet
quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus? hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, —frumentum et pecuniam date. quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, —mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est —velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?” cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”