Latin
2.23.15.12 to 2.23.15.15
Livy, Ab urbe condita 2.23.15.12-15
Not analysed yet
sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem esse. multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus. “itaque macte virtute esto,” inquit “apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse,” laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat, ut eum se adire, quotiens velit, patiantur.