Latin
2.23.24.11 to 2.23.24.13
Livy, Ab urbe condita 2.23.24.11-13
Not analysed yet
ibi Postumius omni vi, ne caperetur, dimicans occubuit. spolia corporis caputque praecisum ducis Boi ovantes templo, quod sanctissimum est apud eos, intulere. purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat, quo sollemnibus libarent, poculumque idem sacerdotibus ac templi antistitibus. praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inventae sunt.