Latin
2.23.5.12 to 2.23.5.15
Livy, Ab urbe condita 2.23.5.12-15
Not analysed yet
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo. his infandis pastos epulis, quas contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanorum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse. triginta milia peditum, quattuor equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse.”