Latin
49.1.1 to 49.1.6
Livy, Periochae 49.1.1-6
Not analysed yet
Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab Vrbe condita anno, intra quintum annum, quam erat coeptum, consummati. Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus uir in ciuitate habebatur, alter optimus uir etiam iudicatus a senatu erat, diuersis certatum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. Placuit tamen, quod contra foedus naues haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi R. et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam, qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his indici. Prius quam ullae copiae in naues imponerentur, Vticenses legati Romam uenerunt se suaque omnia dedentes. Ea legatio uelut omen grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit. Ludi Diti patri ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui ante annum centesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita facti erant. Legati XXX Romam uenerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia euicit ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum profiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos imperauerant CCC obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent ut in alium locum, dum a mari X milia passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. Obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Manilio coss. In qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis grauiter caederentur, a Scipione Orfiniato expliciti sunt. Per quem et castellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuuantibus liberatum est castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit.