# Periochae 97.1

Livy, Periochae, Book 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/97.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/97.1

M. Crassus praetor primum cum parte fugitiuorum quae ex Gallis Germanisque constabat feliciter pugnauit, caesis hostium XXXV milia et ducibus eorum Casto et Gannico. Cum Spartaco dein debellauit, caesis eum ipso LX milibus. M. Antonius praetor bellum aduersus Cretenses parum prospere susceptum morte sua finiit. M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in Ponto aduersus Mithridaten feliciter pugnauit, caesis hostium amplius quam LX milibus. M. Crassus et Cn. Pompeius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem restituerunt. Iudicia quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanis translata sunt. Mithridates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, Armeniae regem, confugit.

---

Livy, Periochae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.per.shtml.
