Latin
IOGAROLA
Lodovico Nogarola, De Nilo 13
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem Norica Regio Ti rauli comitatus in praesentia nuncupatur, quae à Cae tio monte ad Aenum fluuium extenditur, qui sane Aenipontem Ciuitatem à suo nomine dictam, interfluit. NOG. Optime tu quidem Fracastore, quamuis et illud addi poßit, cum scribit Caesar in pri mo Gallici belli commentario, Heluetios ad se Boios receptos sibi socios asciuise, qui trans Rhenum incoluerant, &in Agrum Noricum transierant, Noretamque oppugnauerant, Boiorum nomine Baua ros intelligi debere, atque agrum eorum appellari noricum, neque ijs, quae diximus, repugnare, cum Caesar agrum Noricum, quem tamen ipse latiorem efficit, non Galliae, sed Germaniae potius attribuat. Haec cum ita sint, lure Seruium possumus repraehendere, qui Georgi. Libro iij. Noricum eße Illyrij partem existimet. FRA. Istud idem dicere uolui, Sed tu me interpellasti. Hucusque quid sentiat Plutarchus, explicare conatus sum. Vere tamen dicam, dictio illa Vercellas, ualde me torquet, &solicitum ha bet, apud quas, ut tertio die in planitiem descenderetur rem gratam Cimbris. C. Marium feciße Plutarchus affirmat; quanto enim Vercellae Lybicorum (ut Plinij nostri utar uerbis) ex Sallyis ortae ab agro nostro distent interuallo, non ignoras. NOG.