Latin
IOGAROLA
Lodovico Nogarola, De Nilo 16
Unproofread scanNot analysed yet
NOG. Equidem ita uereor, ne in audaciae reprae hensionem incurram, ut aperte fari non audeam. FRA. Dic tandem, quaeso, nec me suspensum diutius teneas. NOG. Vercellas (si liceat) in Arcellas conuerterem. FRA. Quid tum postea? NOG. Atque hoc nomine Arcedum Val. lis Policellae pagum ab arcè cuius nonnulla adhuc extant uestigia, nuncupatum &Athesi proximum in telligerem. FRA. Vicum illum dicis, ubi duae simul iunctae &binis ualidis funibus, quorum alter rectus, alter transuersus est, ad ripas alligatae sunt naues, quibus incolae &peregrini continuis commea tibus transportantur. NOG. Illum ipsum dico nam non procul ab eo immensa extenditur planities in quam primo (ut scribit Plutarchus) C. Marium cum Cimbris descendiße probabile est, quo nomine Buxolengum quoque intelligas uelim in altera Athe sis ripa è regione positum. FRA. Locus ille nunc mihi ante oculos obuersatur.