Latin
IOGAROLA
Lodovico Nogarola, De Nilo 22
Unproofread scanNot analysed yet
Africae populos, è quibus Nilum ducere ortum existi met Vergilius, cum tamen Indiam satis constet in ex trema Asiae parte, quae ad meridiem uergit, sitam ej se. Nam qui terrarum descriptionem diligenter sunt persecuti duplicem eße Indiam, alteram Indo &Gan ge fluuiis, alteram eodem Gange &sinarum regione contineri aßerunt. FRA. Haud spernenda est ista quaestio Adame doctißime, quam in medium at tulisti. Sed quid respondet Timotheus. TIMO. Ego ne? ad Geographos confugiendum, qui forte In dos quoque esse Africae populos nobis ostendant, ut Vergilium si non pedibus, at saltem animo terrarum orbem lustrasse satis appareat, Referam igitur, quod me iam legiße apud Strabonem nunc uenit in mentem, quosdam scriptores existere, qui Mauros esse Indos putent, qui cum Hercule in hunc locum descenderint, &propterea euenire, ut siue Nilus ex Monte Ar gyro (ut in Meteorologicis Aristoteles) siue ex ul timis Mauritaniae (ut Iuba, Victruuius, &Plinius tradunt) siue (ut Ptolomaeus) ex montibus lunae ortum habeat, idem quoque ex Indis, qui cum Mauris sanguine commisti sunt, uere fluere dici poßit. Quid ait Nogarola? NOG. Id sanè, Vergilij locum ex Strabonis uerbis explicari non posse. Nam demus in Mauritaniam Indos descendisse, ac cum Mauris eosdem genere effectos eße Nilum tamen oriri non ex Mauritania, Sed ex Aethiopia illa, quae sub Aeg pto posita est, satis constat, siquidem Aethiopes à Mauris longe differunt.