# De Nilo 25-2

Lodovico Nogarola, De Nilo, IUNCVIVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/25-2

IUNCVIVT Strabo, aut non aeque ac Aethiopes, ut autumat Plinius, neque ab hac opinione, quam mordicus teneo, me quisquam dimoueat, quamuis nullius Geogra phi authoritate fretus sim. Legi tamen apud Aristotelem quandoque & Galenum Indum pro Aethiope acceptum. Sic.n. primo Elencho. Indi exemplo Aristoteles utitur, οἷον ὁ ἐνδὸς ὅλος μέλασ ὧν λευκὸς ἐστὶ τοὺς ὀδόντας, λευκὸς ἄρα καὶ οὐ λευκὸς, Quae quidem uerba exponens Alexander Indi loco Aethiopem nominat. Indum non nominat. NOG. Quid tu mihi nunc Aristotelis adducis exempla? cum facile poßis recordari eundem; si loquatur, ut sentit, Indiam ab Aethiopia semper disiungere, quod sanè ex his uerbis, secundi Meteor.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
