Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 27
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fiet. Verum est ne aliud quippiam in libello Rhamnusii, quod uobis merito reprehendi poße uideatur? ADA. Illud sanè, quod Nilum ab Homero δι πετέα appellatum existimat, idest, cuius aqua à Io ue proueniat, quasi hoc Epitheton illi amni peculia re, propriumque sit. FRA. Quaeso istud parcius, ne quod Rhamnusio obijcis, Straboni quoque obiicere uidearis: qui ita scribit lib. xvij. Eratosthenem, aestiuos imbres causam putasse, idque ab Aristotele sumpsisse, Aristotelem uero à Thrasialco Thasio, qui unus fuit ex antiquis Physicis, Thrasialcum autem ab alio, atque illum ab Homero, qui Nilum διπετέα idest coelestem dixit Odysseae libro quarto, Αψ εἰς αἰγύπτοιό δι πετέος πο ταμοῖο ADA. Scio equidem id dixiße Strabonem, eiusque uerba graeca adhuc memoria teneo, quem &propter uetustatem, &summam in Geographia ex cellentiam colere &uenerari maxime debeo. Sed illud tamen non ignoro, Homerum hoc idem Epithe tum Sperchio &Xantho separatim, ac communiter omnibus fluminibus aduinxisse. Quod Porphy rius in libello Homericarum quaestionum, ubi quid διιπετὴς significet, satis, ostendit. Haec Porphyrius. Quae quidem uerba sic feci latina. Mirabitur quispiam eum, qui existimatus est flu uius, uocatus ab Homero Aegyptus, δι πετα dictum eße ob id sane, quod cum occultos habeat fontes (ut opinantur Aegyptij) in coelo, &à coelo defluat. Nam inquit Odyß. Libro quarto. Nam non ante dabunt socios tibi uisere fata, Quam redeas Aegypti ad Lymphas ab Ioue lapsi. Nam primo appellat Sperchium διιπετ Amnis sperchij natum lapsi ab Ioue. Generatim quoque fluuios omnes in comparatione illa nuncupat διπετεῖς. Vt quando fluuij lapsi ab Ioue fluctibus ostia Immensis resonant. Quapropter omnia flumina appellat δ πετέα quae ab Ioue genita sunt, nam uerbo labi pro gigni utitur, unde illud. Foemineosque pedes luce hac qui labitur inter Flumen quoque terrae phoeatiae eodem Epitheto exprimit, cum ait. Longè ego sum à fluuio, lapsus qui est ab Ioue. Alibi etiam Xanthum appellauit uorticosum, quem immortalis peperit Iupiter, quod adiectiuum sumpsit pro δήπετος hoc autem fecit, propterea quòd ab loue natura generantur amnes, ut dixit alio in loco. Illisque Iouis demittitur imber. Qua ratione Nymphas etiam Iouis filias nuncupat. Fontanae Nymphae proles Iouis. Praeterea, Montanae Nymphae natae Iouis.