Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 32
Unproofread scanNot analysed yet
quo in loco Physon nomine, Gangem, Gyon uocabu lo Nilum Augustinus intelligit, dubitantque ferè omnes qui in descriptione terrarum orbis uersantur, quo nam modo uerba Moseos uera sint, explicare debebat Rhamnusius. Nam etiamsi Gangem, Tigrim, &Euphratem suspicari facile poßimus ab eodem Paradisi fonte fluere, atque emanare, cum ex Imauo Ganges, Tigris, &Euphrates ex Tauro, ut autumat Strabo, quamuis aliter Plinius sentiat, ortum habeant, qui duo montes in Asia sunt, in Aquilonem conuersi, de Nilo tamen Africae fluuio, qui à meridie in Septentriones labitur, atque ab illis tribus amnibus longißime distat, id existimari nullo modo potest. Quid tu mi Nogarola, qui sacras &interiores literas non nihil attigisti. NOG. Haec quaestio uidetur admodum difficilis, sed eam tamen facile Augustinus dißoluit. Sic enim scribit sanctis simus ille uir libro octauo, cap. septimo super Genesim ad literam. An mouebitur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum eße fontes notos, aliorum uero prorsus incognitos. Et ideo non potest ad literam accipi, quod ex uno Paradisi fonte diuiditur, cum po tuis credendum sit, quoniam locus ipse Paradisi à cognitione hominum est remotißimus, inde aquarum quatuor partes diuidi, sicut fidelißima scriptura testatur. Sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicum tur, alicubi esse sub terris, &post tractus prolixarum regionum locis alijs erupisse, ubi tanquam in suis fontibus nota eße perhibentur. Nam hoc solere nonnul las aquas facere quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currit. Haec Augustinus.