Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 34
Unproofread scanNot analysed yet
Ita equi dem arbitror. Sed unde nam hic tam magnus de Ni lo fluuio (ut alios tres omittam) exortus est error? TIM. Ex eo sanè, quod ignorauerint nostri uete res, quid paradisus significet. NOG. An nescie runt illi Xenophontem docuiße paradisum eße per sicum uocabulum, qui eandem uim apud Persas, quàm apud nos ortus, habeat? TIM. Istud quidem ex Xenophonte scire optime poterant, sed quid paradisus uoluptatis ostendat, minime norant. NOG. An non illum definitione, uel potius descriptione poterant con plecti, ut eßet in terris, aut supra terras certus et de finitus locus delitiarum plenus, in quo Deus primos parentes nostros initio collocauerit, ab hominum cogni tione remotißimus? quamuis hoc fortaße D. Ambro sij sententiae non conueniat, qui paradisum uoluptatis allegorice tantummodo sumendum existimat. TIM. Ex hoc ergo illa quatuor nascuntur flumina? NOG. Ita est, nam id sacrae testantur literae. TIM. Vbi nam gentium hunc uoluptarium paradisum positum eße censes? Nam cum iam omnis ferè terrarum orbis, nostris temporibus terra marique cognitus ac perspectus sit, si alicubi esset, latere diutius non poßet. Nisi ipsum fortaße proxime infra Lunam (ut non nulli fecere) conditum eße tibi finxeris, quod sanè quam à ratione &uerbis Moseos sit alienum, clare perspi cis. NOG. Credo equidem alicubi illum esse, sed asserebant aliquiuet eres adiri non posse, quod il luc euntibus pertransire neceße sit quasdam terraebartes nimio solis ardore incultas &inhabitabiles. TIM. Vix risum poßum continere: An non Lusita norum nauigationibus iam satis exploratum est, sub aequinoctij orbe iucunde et commode &suauiter ha bitari? ut fertur de D.