Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 37
Unproofread scanNot analysed yet
Quare meo iudicio intelligendum est, hominem posteaquàm diuina neglexit mandata, non ex alio loco in alium expulsum fuisse atque eiectum, Sed terrae potius quam incolebat, uim &naturam fuiße mutatam, quippe quae cum per se antea produceret omnia, mox hominis culpa factum sit, ut pastum ex sese homini fun dere sine hominis procuratione nullo modo posset. Hanc autem tanto scelere dignam subijt poenam, ut multas etiam alias calamitates acciperet. Quibus ita expositis satis perspicuum est, uerum illud eße, quòd Moses retulit, Tigrim, Euphratem, Gangem &Ni lum ex eodem Paradisi fonte diffluere atque emanare. Nam ij ex diuersis terrae partibus, quae tota Paradisus iam erat, erumpunt, atque easdem irrigant &ma defaciunt. Verum hos quatuor tantummodo nomina uit, eò quòd amaenißimi sint amnes ob multarum rerum mirabilium, quas ferunt, copiam, &propterea apud Iudaicum populum admodum uulgati &celebres. NOG. Aßentirem equidem ijs, quae nunc dicis Timothee, nisi ne id facerem, prohiberet Moses ita scribens.