# De Nilo 40

Lodovico Nogarola, De Nilo, IUNCVIVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/40

Recte sanè, quamuis τὰ πάρεργα πλείω ττν ἐργον. Nam quae de Paradiso retulisti, haud multum ad nostrum de Nilo institutum attinere uidentur. Sed tamen quoniam in Paradisi mentionem incidisti, quem nihil aliud eße nisi terram melius antea, quàm nunc affectam existimas, explices uelim, si ita sit, quem in locum Enochus & Elias tuo iudicio translati fuerint. TIM. Istud sanè, quod à me nunc quaeris, cum ex sacris literis nullibi pateat, facile me ad confeßionem ignorationis posset adducere, quare quid sentiant alij, tantum dicam. Existimat Augustinus locum quen dam medium existere, qui coelo sit deterior, Paradiso autem uoluptatis praestantior, in quem duo illi assumpti uiri sint. Augustini uerba non proferam, cum ea in libr. ix. Super genesim ad literam unicuique prompta parataque sint. Psellus uero in Chaldaicis praeceptis Enochum et Eliam in coelum fuiße sublatos podidit, hoc inquit praeceptum περανεῖ, ἶνα καὶ αὐτ τὴὸς σῶμα, ὀπὸρ φησὶν ὕλις σκύβαλον, πυρὶ θείῳ ἐκδαπανίσωμον, ἤ ἀπολεπτηνον τες τς εἰς αἰθέρα κουρίσωμον, ἢ μετεωρισθωμον ἀπὸ θεῦ εἰς τόπον ἄυλον καὶ ἀσώματον, ἤ εὐσώματον μὲν αἰθέριον δὲʼ ἡ οὐράνιον, οὖ δὴ τετύχυκον ὅτε θεσβύτῃς ἡλίασ καὶ πρὸ τούτον εἰὼχ μεταιθέντες ἀπ τῆς εὐταῦθα ζωῆς καὶ εἰς θειοτέραν λῆξιν ἀποκαταστέντες, καὶ μηδὲ τὴν τῆς ὕλης σκύβαλον ἢ τῆς ἑαυτῶν σῶμα κρημνῷ κατα λιπόντς, idest admonet, ut corpus etiam, quod excrementum materiae esse dicunt, diuino igne absumamus, uel extenuatum in aethera subleuemus uel tolla mus, à Deo in locum materia uacantem & incorpo reum, aut corporeum quidem, sed aetherium aut coelestem, quam sedem sortitus est Elias Tesbytes & ante eum Enochus, translati ab hac uita in statum diuiniorem, ut neque excrementa materiae uel proprium corpus in hac ualle reliquerint. Haec Psellus.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
