Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 43
Unproofread scanNot analysed yet
apud quos siccißimam esse aestatem satis exploratum sit? An quod illic non excitentur aspirationes, nec cogantur nubes. At quae illic consistant, eas nimirum a uentis Etesiis alio ex orbe compelli (cum in illis regionibus excelsi assurgant montes) notatum sit. Haec autem quae prius dicta est, contrarij circunstantia in causa esse censetur, cur nubes in pluuiam celeriter abeant, ut in eo libro Aristoteles tradit, quem ipse de Nili incremento composuit. Haec Alexander, in cuius commentarijs dictionem ἀναθυ μίασις tollere libuit, atque in eius locum αὐτπθρίστασις substituere, tum quod haec in Aristotelis reperiatur libro, tum etiam quòd magis quàm illa proposito conuenire uideatur. FRA. Sententiam quidem Aristotelis Alexander apertè non explicuit, eam tamen ex ijs, quae dicit facile possumus elicere.