# De Nilo 44

Lodovico Nogarola, De Nilo, IUNCVIVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/44

Nam si apud Aethiopas (ut Alexander ait) decidunt pluuiae, & apud eosdem nubes non crassescunt, sequi tur pluuias, quae fiunt ex nubibus alio ex orbe delatis causam eße, quare Nilus certo anni tempore au geatur, ac per uniuersum Aegyptum dißipetur. TIM. Neque istud, quod nunc dicis, ex Alexandro potes excerpere. Nam uterque Aristoteles & Alexander de siccißima Aethiopum aestate disputat, cuius calore, quod sanè accidit contrarij cir cunstantia (sic enim appello αὐτιπθρίστασιν) nubes celeriter labuntur in pluuiam. Verum eo tempore, etiam si imbres decidant ex nubibus uel ibi concretis, uel alio è coelo delatis, non tamen augescit Nilus, quippe qui post solstitium, cum hyems est apud Aethiopas, apud nos autem urget aestas, maiores habe re aquas consueuerit. FRA. Esto non dixerit Alexander, at planè dixit Strabo hanc esse Ari stotelis opinionem, Nilum aestiuis imbribus augeri, quam à Thrasyalco Thasio acceperit. TIMO. Dicit sanè, sed subobscure, non enim qua aestate, illorum uel nostra istud eueniat, exponit. praeterea neque quibus è nubibus descendant pluuiae, ex natiuis ne an peregrinis. Quare cum tuam istam opinionem non Aristoteli, sed Democrito, à Diodoro (ut tuus etiam refert Rhamnusius) & à Plutarcho & Galeno ascriptam uideamus, Democritum potius quàm Aristotelem meo iudicio debebas repraehendere. FRA. Nolui ea repetere, quae explicuerat Rhamnusius. TIM. Verum haec sa nè sit, quam tu ei tribuis, Aristotelis opinio. uidetur ne tibi merito poße repraehendi? FRA. Certe uidetur. Nam hoc idem Diodoro uisum est, qui Demo critum ita sentientem redarguit.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
