Latin
IUNCVIVT
Lodovico Nogarola, De Nilo 45
Unproofread scanNot analysed yet
Opinabatur nanque Democritus Nilum pluuijs augescere, quae è nubibus gignantur flatu Etesiarum in Aethiopiam compulsis, quam opinionem secutum eße Aristotelem censeo. At hoc (inquit Diodorus) fieri nullo mo do potest, cum flare soleant Etesiae post Caniculae exortum, quo tempore iam amnis ille ad summam accretionem peruenit. Incipit enim augeri post solsti tium, quare Etesiarum ministerio Nilus fieri maior minimè poterit, atque si hoc accidat, causam antecedat effectio, necesse est. TIM. Hanc rationem, quam ego tuam putabam, Diodori esse uideo. FRA. Ita est, nam quae ab illo contra Democritum, eadem à me contra Aristotelem allata est. TIM. At quamobrem dum loqueris de tempore, quo spirant Etesiae, Plinij potius authoritate quàm Aristotelis (quum hoc ex tua dignitate magis esset) tua dicta confirmare uoluisti? FRA. Hoc quidem feci, quod eadem ferè dicat Plinius, nam ab Aristotele non pauca in suos Naturalis historiae libros transtulit. TIM. Imò uero hunc de Etesiis locum non plenè expreßit Plinius. Sic enim scribit il le in secundo Meteororum uolumine.