# De Nilo 48

Lodovico Nogarola, De Nilo, IUNCVIVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/48

Διὰ τ ἐτησίαι ταύτην δὴ τὴν ὤραν ἀεὶ καὶ τοσοῦτοι πνέουσι, καὶ διὰ τὶ ληγούσης τῆς ἡμέρας λήγουσι, καὶ τῆς νυκτςς οὐ πνέουσιν; ἢ στ μὲν, δὰ οὐ τὴν χιόνα τκομενὴν πάνεσθαι ἀπὸ τοῦ ὑλίου, πρὸς ἑσπέραν, καὶ τὴν νύκτα ὅλως πνέουσιν, ὅταν ὁ ἥλιος ὑρατεῖν κ λύειν ἀῤξηται οὖν πρὸς βορέαν πάτον. αῤρχομενου μὲν οὖν ο πρόδρομοι οἱ δὲ λυομενου ἔτησιαι, Quem quidem locum ita uertit Theodorus. Cur Etesiae eodem tempore, atque modo afflare semper soleant, & cur desinente die desinunt, noctuque non spirant? An id quidem ipsum, quoniam nix liquefieri cessat à Sole, cum aduesperascit, totamque noctem manet indomita. Omnino autem spirandi tem pus tunc est, cum Sol uincere atque resoluere glaciem ad Aquilonem positam coepit. Cum igitur incipit, prodromi spirant, cum iam resoluta est, Etesiae. Ex quibus quidem Aristotelis uerbis concludi facile potest, prodromos, qui etiam uocantur Etesiae, ex alijs mundi partibus nubes in Aethiopiam deferre, quarum imbribus Nilus augescat. ij enim spi rant tunc, cum gelu in Boreali regione Solis calore incipit dißolui, quod sanè contingit (si hanc uniuersam spectes regionem) per totum Maij mensem. Flant igitur prodromi longe antea, & opportunam incrementi Nilo materiam apportant, quàm ipse so leat intumescere. Quid ais Fracastore? quid obijcis? quid opponis? FRA. Audies quid obijciam. Demus tibi istud Timothee prodromos flarè, cum glacies incipit liquescere, non tamen propterea mul tò ante, quàm flent Etesiae, prodromos spirare putam dum est, ut dixi antea.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
