Latin
5
Lodovico Nogarola, De Nilo 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed postea cum super iis a nonnullis meis ciuibus cum Fracastore habitus esset sermo, cui me quoque interesse contigit, eum literis mandare uolui, ut quàm ii libelli probandi sint, omnes perno scant. Verum huic meo sermoni sanctissimum, &grauissimum tuum nomen, quo uno recreor, ac reficior, ascribere libuit, non ut id scriptis il lustrarem ac celebrarem meis (scio enim te ne que meo neque alterius egere praeconio: quippe qui satis ad aeternitatem laudis, ac gloriae con sequendam te ipso contentus sis) sed potius, ut hoc meum opusculum ex tui nominis claritate non nihil luminis, &dignitatis acquireret, quo gratius, &acceptius exire in uulgus posset. Da bis igitur ueniam, si forte tibi uidear amplitudi ne tua nimis licenter abuti, nam ut id facerem, mihi potissimum persuasit tua illa summa, quae tibi insita, innataque est in fouendis, &complectendis studiosis, humanitas atque benignitas. Quare te uel huic meae industriae ex animo suf fragaturum magnopere confido. Sed uelim iam ad me non ut tecum amplius, sed cum Fracasto ro colloquentem, animum conuertas.