# De Nilo 53

Lodovico Nogarola, De Nilo, IUNCVIVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/53

Praeterea in terra Aegypto rarißime aut ferè nunquam imbres decidunt, quam uis nubilosum & roscidum ex Nilo flumine prouinciae illius esse aerem, atque ob id flores ibi minime odoratos percipi conterraneus noster scribat Plinius. quod sanè nulla alia de causa euenit, nisi quod Aegypti regio calida admodum sit. Quare cum ter ra Aethiopia omnibus mundi partibus feruentior sit, profectò uapores ex se ipsa excitatos in sublimem aeris regionem non transmittet, qui in nubes primo, deinde in pluuias conuerti poßint, sed eosdem Sol prius dissoluet, ac dißipabit. FRA. Istud quidem, quod tu dicis Timothee, proculdubio accideret, nisi frigus montium, qui in Aethiopia maximi frigidißi mique sunt, uaporum dissolutionem prohiberet, quod sanè eo actionis genere fieri, quae dicitur, αὐτπθρίστασις perspicuum est. TIM. Contrarij ergo circunstam tia (Hoc enim iam pro antiperistasi uerbum teneo) montes id effici non permittunt? FRA. Ita est. TIM. Hoc si uerum sit, illico sequitur, calorem, quo tollitur exhalatio, si frigus montium circumstet, maiorem effici, quàm antea. FRA. Imò uero mi norem, nam illi frigoris quippiam admiscetur, quo nimio Solis calori poßit obsistere & repugnare, ne in nihilum redigatur. TIM. Verecunde equidem Fra castore, sed tamen dicam. FRA. Dic fidenter Timothee, nam ego hodie refelli paratus sum, fortas se alias refellere. TIM. Opinor illud peripatetix

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
