# De Nilo 54

Lodovico Nogarola, De Nilo, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/54

cum esse decretum. cum calor frigus circunstat, frigus effici maius ac ualentius. Et retrouicißim cum frigus calorem, caloris uim augeri & crescere, quod sanè cum ex alijs sumitur Aristotelis commentationibus, tum maxime ex primo Meteororum uolumine, ubi haec sunt uerba. Ἀλλέπειδὴ ὀρῶμον ὅτι γίγνεται αὐτιποίστασις τῷ θερμῶτιεν γρῷ, ἀλλήλοις (διὸ εἴτε ταῖς ἀλέαις, ψυχρὰ τὰ κάτω τῆς γῆς καὶ ἀλεεινὰ ἐὐ τοῖς πάτοις) ἐτ δεῖ νομίζειν καὶ ἐὐ τ ἀνῳ γίνεσθαι τόπῳ. ὥστον ταῖς ἀλεεινοτέραις ἄραις ἀντποριστάμονον εἴσω τῆς ψυ χρὸν διὰ τὴν κύκλω θορμότοτα, ὅτε μὲν ταχὺ ὕδωρ ἐκ τῆ νέφους ποιεῖ, ὅτε δὲ χάλαξαν, Quem quidem locum ita conuerti. At quoniam mutuam caloris & frigoris circunstam tiam fieri cernimus, propterea quae sub terris sunt, calore frigida, gelu tepida redduntur. Hanc eandem summo in loco accidere putandum est. quapropter temporibus clementioribus frigus intus cohibitum atque constrictum, ui circumfusi caloris, modo ex nube cele riter aquam exprimit, modo grandinem format. Haec Philosophus.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
