# De Nilo 6

Lodovico Nogarola, De Nilo, IOGAROLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/6

IOGAROLA. IS tu mi Fracastore, quoniam nobis Verona urbe egreßis sum num nunc est otium, proximum D. Leonardi collem ascenlamus? & Timotheus Iustus sobrinus meus, quidnam agat, uisamus? FRA. Libenter sanè, si tibi uidetur. Nam quid ego nunc malim, quam hominem illum longo interuallo uisere, quem & propter morum suauitatem, & ob ingenij doctrinaeque praestantiam mirifice diligo & obseruo? NOG. Merito id quidem facies Fracastore, nam ipse te uicißim amat, et colit, teque in omni suo sermone uirum singularem, atque eximium semper praedicat, sed doleo interdum, quod il le propter imbecillitatem ualetudinis patriam nostram tecum nequeat suis ingenij monumentis exornare. FRA. At non cessat tamen id facere nec feria tur, quamuis quae scribat, non permittat excidere, non enim posse otio torpescere tantum ingenium ullo modo putem. NOG. Quando igitur tibi mecum libet ascendere, equis desiliamus, eosque commendemus nostris pueris, qui ipsos penè habenis è collo demißis sensim prouehant. Nam cum prima huius collis pars difficili sit admodum ascensu & aspero, ingredi uiam pedibus melius arbitror. FRA.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
