Latin
64
Lodovico Nogarola, De Nilo 64
Unproofread scanNot analysed yet
quare magis credibile est aquas illarum niuium in Oceanum meridianum, quam in Nilum influere. FRA. An tu Iouio contradicere ausis, quem honoris causa nominare semper debeas. TIM. Abyßinis, ut qui sua nesciant, con tradico non Iouio, quamuis etsi Iouio contradicam, non magnum facere facinus mihi uidear. Non enim ei uulnera et plagas infligo, si hominem repraehendo, cum hoc sit humano generi peculiare et proprium errare, &decipi. Si Plato &Aristoteles philosophorum coryphaei in multa rerum ignoratione uersa ri censentur, atque ob id à compluribus contumeliosißi me uexantur, quid nos reliqui homuntiones? FRA. Ita profectò est. Sed nosti, quam sui unusquisque nostrum diligens sit, quod sanè uitium φιλαυτία à Graecis dicitur, maxima hominum pestis ac pernities, à quà qui dem, mala omnia proficisci satis perspicuum est. Quapropter nemo homo est, qui grauiter non ferat, si con tra seipsum dici sentiat. TIM. An tu grauiter tuli sti Fracastore?