Latin
IOGAROLA
Lodovico Nogarola, De Nilo 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ita faciamus. itu prae mi Nogarola, sed ea lege, ut molli &lento incedas gradu, ne forte inter eundum nobis primum moueatur sudor, quem frigus excipiat, mox doleat latus, praesertim hoc ueris initio, quo quidem tempore homines lateris dolore consumi plerunque so liti sunt. NOG. An uereris tu, qui me à primo ferè ortu claudicantem semper uideris, ne nimiam inrressu celeritatem suscipiam? Eamus tam molli profecto tarditate utar, ut quadrupedem illam tardigra dam, quam Pacuuianus Amphion tot uerbis expreßit, tibi uidear imitari. FRA. Sic agendum est. NOG. Lubrica admodum et praeceps haec est uia. FRA. Ita est profectò. Sed quid miraris? quasi hanc tu antea non noris uiam. NOG. Noui equidem, sed nunc longè uidetur deterrima. FRA. Ob id sanè, quòd proximae noctis imbre permaduit. NOG. Ego uix pedibus possum in sistere, quid tu Fracastore? FRA. Piget me, quòd equo descenderim, nam à casu &prolapsione uix me sustineo. Sed me ipsum consolor, quòd haud multum iam huius difficilis restat uiae. NOG. Properemus. FRA. Tandem euasimus, atque il lud saxosum &accliue confecimus spatium, consida mus ergo parumper in hoc, quamuis non satis aequabili &plano loco, unde maiorem urbis nostrae partem Athesim labentem, &latissimam agri nostri planitiem poßumus despicere. NOG. Considamus. Atque praeclarus hinc est prospectus? ut Appeninus mons à dextra nostris quasi subiectus oculis cer nitur? ut Patauini &Vicentini colles?