Latin
70
Lodovico Nogarola, De Nilo 70
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur humida exhalatio, quae quidem Nilo incrementum affert, ex multa humo rum oritur copia, in terrae uisceribus, ac potißimum in altißimis &frigidissimis Aethiopiae montibus contenta, quam quidem exhalationem tunc maxime &abunde Sol excitat, cum supra Lunae montes con stitutus potentior ualentiorque est, atque illi regioni aestatem efficit. Nec uero hunc halitum ad summam ter rae partem educit, sed is potius &suo &terrae frigore quoad eius fieri potest, Solis calori repugnat, ac resistit, ne foras extractus penitus absumatur. At cum inde recedit Sol, &ad Septentriones cursum in flectit, tota illa exhalationum copia in aquam conuer titur, quae è terra statim prosilit. Hic enim Solis est mos, ac consuetudo, ut cum alicui terrae appropinquat parti, suo calore tàm supra terram, quàm sub terra pro ratione regionum uapores &exhalationes eliciat, ac quanto magis ad perpendiculum consistit, tan to magis sub terra id efficiat. quamuis uapores tunc cum Sol uiget, aeris, non aquae naturam &formam retineant. At cum idem longinquo abscessu se remo uet, ij tum terrae, tum etiam aeris obrigescunt frigore, quapropter facile in aquam abeunt, cuius cum magna uis in Aethiopia efficiatur, Nilum quoque plurimum increscere statis &certis diebus, cum illae uaporum mutationes ratae definitaeque sint, neceße est. Verum hoc, quod modo de exhalationibus retuli, Solis appulsu &absceßu fieri, iampridem Aristoteles no bis exposuit Meteororum libro primo.