Latin
72
Lodovico Nogarola, De Nilo 72
Unproofread scanNot analysed yet
Sol itaque (ut breui repetam quae dixi) ad meridiem declinans Aethiopiam supra quam fer tur ad perpendiculum sic adurit &torret, ut uapores, qui in easunt, propè summam terrae partem trahat, atque adducat. quamuis aeris uim &naturam con seruent; At quum iam inde ad nos peruenit, &cancri signum occupat, pars illa terrae riget ac frigescit. Ita fit, ut uapores intra terram contenti reddantur frigidi, &in aquam dilabantur, cuius cum magna sit copia: eo quod plurimam illorum uim Sol attraxerit, abunde augeatur Nilus necesse est. FRA. Si uera haec sint Timothee, quae tu tam longa oratione nobis explicasti, quid nam causae est, cur bis singulis annis Ni lus non increscat? Nam Sol bis propinquat Aethiopiae, cum Arietem &libram ingreditur, ac uapores sub terra excitat. Bis quoque ab eadem recedit, modo ad meridiem, modo ad Septentriones cursum inflectens, quo tempore eosdem halitus, qui sub terra aeris uim &speciem seruant, in aquam conuertit. TIM. Profectò quod dicis Fracastore (ut arbitror) contingeret, si Capricorni &Cancri reuersiones pari interuallo à Nili fontibus distarent. Sed res aliter se habet. Nam hoc signum. XXXV. illud uero. xXV. tantum gradibus ab eodem loco remota sunt. Quare Sol a Capricorno recedens, ad Nili fontes antea peruenit, quam excitati illi proxima aestate uapores in aquam conuertantur. cum uero Cancri occupauit signum non prius tàm longam potest uiam conficere, atque inde ad eosdem sontes reuerti, quam mutatis in aquam uaporibus Nilus creuerit ac decreuerit. FRA. Sed perge, quod coepisti. TIM. Ita faciam.