# De Nilo 74

Lodovico Nogarola, De Nilo, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/74

Ne quaeso id facias sobrine, quamuis Bernardinus ille noster Donatus uir graecae & latinae linguae eruditißimus, istud facere ausus sit, cuius iam mortui nomine, non modo Cyanum uestrum (nam in eo amaenißimo rure natus est) sed etiam Verona uniuersa tantopere gloriatur. Non.n. ostendiße Ho merum Aegyptum Thebas uocitatam Aristoteles autumat, (ut ego fortaße adducens Aristotelem asserere tibi uisus sum) sed potius maiorem eius regionis partem Nili inuectu fuisse exortam; qui ita scribit Meteororum libro primo. Καὶ τῆς ἀῤχαῖον ἡ αἴγυπτος θῆβαικαλούμεναι. δηλοῖ δὲ καὶ ὅμηρος, ὕτω πρόσφατος ὧν ὡς εἰπεῖν πρὸς τὰς τοιαύτας μεταβολὰς, ἐκείνου γὰρ τοῦ τόπωυ πὸ ιεῖται μνείαν. ὡς οὔπω μέμριδος οὖσης, ἡ ὅλως, ἢ οὐ ταλικαύτης, Idest, quin etiam Aegyptus apud ueteres appellabatur Thebae, quod & Homerus indicat, qui huiusmodi mutationibus (ut ita dicam) recens fuit. Nam loci illius sic meminit, quasi aut nondum omnino, aut non tanta staret Memphis. Quae quidem uerba cum sint satis obscura, ad hunc modum sunt explicanda, Argumentum seu indicium, quod opus Nili Aegy ptus habeatur, illud est, quod ueteres, Aegypti par uitatem respicientes, eam ab una quam tenebat Ciui tate Thebas nuncuparunt. Quod etiam (hoc ad superius dicta debet referri) Nili scilicet alluuione na tam eße eam regionem, Homerus indicat, qui non à mutationibus, quae anteceßerant, sed ad mutationes, quae sunt consecutae, recens & proximus fuit.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
