# De Nilo 75

Lodovico Nogarola, De Nilo, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/75

Nam loci illius, idest Thebarum, quas appellat Aegyptias, sic meminit, quasi nondum condita esset Memphis, aut si erat aedificata, non tamen tàm pulchra & florens, ut memoria aliqua digna eße uideretur. Verum non immerito quaerere quispiam poßet, num Homeri tem poribus eßet Memphis, ut si poetae usu euenißet, illius facere mentionem potuisset, quam quidem rem poste ris dubiam reliquit Aristoteles. Cui sanè dixerim, Homerum nullibi Memphim nominasse, sed Herodo tum, qui ANN. Vrbis Romae. CCCX. historiam suam condidit Thurijs in Italia, in qua quidem Historia Memphim à Mene primo Aegypti Rege aedificatam tradidit. Qui igitur hanc quaestionem cu pit dissoluere, ineat, & subducat temporum rationem & summam faciat, Homerus ne Menem, an Mene Homerum aetate anteceßerit. FRA. Ita sanè fie ri oportet. Sed quaenam Aegypto mutationes acci derunt, à quibus Homerus fuerit recens. TIM. Nulla prorsus mihi nunc uenit in mentem, nisi fortè Aristoteles intelligat, Homerum (ut modo dixi) non à mutationibus, quae antecesserant, fuiße recentem, sed ad mutationes, quae post ipsius tempora factae sunt. Nam ita graecae loquitur Philosophus.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
