# De Nilo 76

Lodovico Nogarola, De Nilo, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/76

Πρόσφατος ὧν πρὸς τὰς τοιαύτας μεταβολάς. Siquidem priusquàm Homerus extitisset, qui annos propè mille ante Plinium nostrum fuit, pars illa terrae, in qua quidem sita nunc est Memphis, aquis obsidebatur. Quod testatur Pliniuslibro secundo. Si Herodoto (inquit) credamus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes. cuius quidem rei indicium est, quod Homerus ipsius Memphis, ut Thebarum Aegyptiarum, quae à mari nostro magis distant, mentionem non fecerit. Aruit autem postea illa regio Nili aggeratione, & Memphis fuit condita. Praeterea & alia magna secuta est mu tatio. FRA. Quaenam? TIM. Dicam tibi Fracastore, atque in memoriam reuocabo. Homeri tempo ribus pharos Aegypti insula à continenti tantum di stabat, quantus est diei & noctis uelificus (ut Plinij nostri utar uerbis) nauigij cursus. At Nili Alluuione postea factum est, (quod idem asserit) ut Alexandriae ponte iungeretur, sic enim insulam illam describit Homerus Odyss. libro quarto. Νῆσος ἐπειτά τις ὅστι, πολυκλύστῳ ενὶ πόντῳ Αἰγύπτος πεοπάροιθε, φαρον δὲε, κύκλουσι Τόσον ἄνευθʼ, ὄσοντε πανυμερίν γλαφυρὴ νηῦς Ἡνυσεν, ἡ λιγὺς οὖρος ἐπιμνείησιν ὅπισθον. Quos uersus ita expreßi. Mox in conspectu Aegypti iacet insula ponto Dicta pharos, quae tam procul à tellure remota est, Quantum nauta die spatij rate conficit uno, Cui uentus spirans à puppi lintea tendit.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
