Latin
77
Lodovico Nogarola, De Nilo 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter cum maior Aegypti pars Nili inuectu effecta sit, nemini dubium esse debet, quin Nilus aquis è terra scaturientibus, quae inde limum secum trahunt, certo tempore quotannis increscat. Haec ferè habui, quae dicerem de Nili incremento, cuius causas uel simul ambas accipere, uel alteram sine altera reddere tibi erit integrum. Quae sanè disserui, non ut de fama &gloria tua quippiam detrahe rem, sed ut te potius ad aliquid copiosius &subtilius scribendum incitarem. FRA. Non te arbitra bar Timothee isto literarum genere amplius delecta ri, credebam te totum in sacris Mysterijs abditum, nec nisi coactum ad Philosophos diuertere. Nunc uero cum te audiam de naturalibus quaestionibus disse rentem, est mihi ualde gratum, quod à nostris studijs non abhorreas, praesertim cum me abs te sentiam ami ce admoneri, ut longe plura de Nilo libeat scribere. TIM. Equidem uelim hoc tibi persuadeas. qui. n. poßim aliter cum Fracastoro?