# De Nilo 9

Lodovico Nogarola, De Nilo, IOGAROLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/9

Siquidem ut fossa illa uictoriae contra Teutonas, sic haec nostra contra Cimbros, Mario testimonium tri buit. NOG. Ita censeo. FRA. Quid igitur à me nunc requiris? NOG. Id sanè, quo in mea ueteri sententia constantius permaneam, nam de ea qua si deductus sum. FRA. Quamobrem? NOG. Quia scriptum reperi in Eusebij Caesariensis libro de temporibus. C. Marium quinquies COS. Iuxta Eridanum Cimbros fudiße, ac post de eis cum Catulo triumphaße. FRA. An non perspi cuè Eusebius loquitur? nec à nobis dissentit? Erida nus enim qua parte Hostiliam Vicum alluit, Agrum nostrum à Mantuano disterminat. Quare cum in eo cum Romanis pugnarent Cimbri, quorum (ut Idem affirmat) summa erat hominum millia CCLXXX. Ab Athesi ad padum occupaße omnia putandum est. NOG. Istud quidem Fracastore poßumus conijcere, Sed & hoc suspicari, alibi in citeriori Gallia iuxta Padum, quàm in Agro Veronensi hoc factum fuiße praelium. Nam Amnis ille qui ex montis Vesuli gremio oritur, per citeriorem Galliam atque Aemiliae regionis partem fluit ac receptis in se XXX fluminibus in Mare Adriaticum effunditur. FRA.

---

Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo.
