Latin
ISPERA
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 102
Unproofread scanNot analysed yet
magnitudo seu moles ad eas IV accedit, &sic duplo majus cerebro bovis maximi. substantia: si horizontaliter dissecatur, duplex apparet: sexterior, cineritia sive corticalis dicta: cuius Tcrassities duarum quasi linearum, &reptatus ferpentinus, profunde cerebrum penetrans. Istructura: secundum Malpighium &plerosque recentiores glandulosa; secundum Ruyschium vero, Bergerum ac Vieussentum tota vasculosa a) Linterior, alba, medullaris appellata, cuius strectura: tubulosa, totum reliquum cerebri constituens, origo: ex arteriolis minimis substantiae corticalis. finis: principium nervorum. Lurities: paulo maior corticali. corpus callosum: in conspectum prodiens hemisphaeriis diductis: album est, duriusculum, &hemisphaeria cerebri coniungit. Ventriculi: sunt caritates cerebri, &quatuor numerantur. 1. anteriores duo: qui maximi; &in quibus notanda Tplexus chorcideus, pulchre delineatus in Ruysch. Epist. Tab. 15. &corpora striata, extus cineritia, intus striata. thalami nervorum opticoram, extus medullares, intus cineritii. Septum lucidum, elevato corpore calloso, inter duos ventriculos conspicuum: ex substantia tenui medullari, pia matre obducta, constans, dictos ventriculos seiungens. Fornix: sub septo lucido occurrit, ex medullari substantia composita; cuius pars anterior simplex, lata &tenuis; posterior bificia, crura fornicis dicta, inter quae Ventriculus tertius: in quo, praeter plexus choroidei partem, Glandula pinealis, cum eius processibus medullaribus. Nates, testes, atque sub his valvula magna, &aquae ductus Sylvii, cuius orificium posterius auus, anterius rima ac vulva vocatur, communicationem praebens duobus anterioribus ventriculis cum nosterioribus. ventriculus quartus: est cavitas inter cerebellum &subiectam medullam oblongatam, exempto cerebro, &diffecto cerebello demum rite conspicuus, comunicationem praestans ventriculis cerebri cum spinali medulla. 1) Ruysch Etist. XII. G Thesur Anat. varis im locis. Ber garus in Physedlogia. Vicussenius in novo systemate vasorum. 211. CEREBELLVM, quasi parvum cerebrum: in quo notanda, Tsitus: sub posterioribus lobis cerebri, in inferiori cranii partefigura: ad globosam accedit. superficies: minus gyrosa, quam cerebri, &quasi sulcata; qui sulci in medio maximi, at per gradus sensim minuuntur, desinuntque in processum vermiformem. divisio: in partem dextram &sinistram, substantia: eadem fere ac cerebri, sed corticalis hc copiosior medullari, quae arbusculas pulchre repraesentat, quarum trunci pedunculos cerebelli constituunt.