Latin
ISPERA
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 105
Unproofread scanNot analysed yet
3. tunica cellulosa sive adiposa, in pinguibus pinguedinem continens, emollitioni prioris inserviens. dura mater: in parte superiori robustior, in inferiori tenuior, quae medullam spinalem laxe ambit, &cum posteriori vertebrarum parte firmiter concrescit, 5. arachnoidea: anterius arcte cum pia matre, posterius vero laxe cohaerens. 6. pia mater: quae arctissime medullam spinalem ambit, &divisionem eius longitudinalem ingreditur. Divisio in partem dextram &sinistram, quasi in duas columnas, quae tamen non ad medium usque penetrat. Vasa sanguifera sunt arteriae &venae a vertebralibus colli, intercostalibus &lumbaribus, quae in latere vertebrarum, ubi nervi transeunt, ingrediuntur, &anastomoses conficiunt. Nervi spinales XXXII paria: quorum quilibet pluribus fibris ex anteriori &posteriori medullae parte oritur, quae dein coëunt, membranis colligantur &nervos constituunt. p. 95. Substantia partis superioris, usque ad ultimas thoracis vertebras, eadem ac medullae oblongatae cerebri, sed paulo tenacior, sextus medullaris, ut nervi comode inde egrediqueant. Lintus cineritia, eiusdem usus ac cineritia cerebri. inferioris, ab ultimis choracis vertebris; fibrosa, tenacissima cauda equina dicta, usque ad finem ossis sacri. LVsus: 1) XXXII paribus nervorum (de quibus infrapag. 95) originem dare, qui praecipue per artus, partesque externas di stribuuntur. 2) liquidum nerveum sive spiritus in usum horum nervorum praeparare. s n 4 ag 18 Restant iam in cranio adhuc consideranda Egressus novem parium nervorum cerebri, Ingressus arteriarum cerebri &durae matris. Sinus durae matris II, III, &IN, aliique minores, una cum