Latin
TVNICAE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 117
Unproofread scanNot analysed yet
231. VENA CAVA e dextra cordis auricula provenit, ibique venam coronariam cordis emittit: Dein dividitur in (Truncum superiorem: ex quo emergunt Vena azygos, &ex hac intercostales atque aesophagan. Vena bronchialis, quae &quandoque ex ipsa azygos provenit: Saepius vero prorsus deficit. mediastina, comes arteriae mediastinae. diaphragmatica superior, comes suae arteriae. subclaviae: ex quibus utrinque (iugularis externa, pro externis capitis partibus: a quibus varia nomina recipit, ut frontalis, temporalis. iugularis interna, laryngi, ossi hyoidi, linguae (quae raninae vocantur) partibusque vicinis ramos dat. Truncus vero terminatur in saccum iugularem, qui recipit sinum lateralem durae matris, &sanguinem a cerebro reducit. Vertebralis in apophysibus transversis vertebrarum colli una cum arteria ascendit ad cranium, ibi vero per peculiare foramen adit sinum lateralem. intercostales superiores, perduas, tresve costas supremas. mammaria, arteriae mammariae socia. musculares superiores &inferiores. scapulares externae, &internae ac thoracicae extermae. Laxillaris: cuius: ramus exterior, cephalica dictus, in exteriori brachii latere versus pollicem extensus. interior, Basilica nuncupatus, in brachio dextro vocatur bepatica, in sinistro splenica. mediana, fit ex praecedentium concursu in flexura cubiti. Salvatella dicitur, ea, quae per dorsum manus versus digitum auricularem excurrit, Trunc. inf. (Truneum inferiorem: ex quo venae diaphragmaticae, sive phrenicae inferiores. hepatica, magni &multi rami. emulgentes, ex quorum sinistra, spermatica sinistra. atrabilariae: quae quoque saepe ex emulgentibus. adiposa, spermatica dextra &lumbares. sacra, quae quandoque duplex reperitur. iliacae: ex quibus utrinque hypogastrica: a qua rami abeunt ad intestinum rectum &anum, haemorrhoidales externae dicti; alii ad vesicam, partes genitales, nates, musculosque vicinos. epigastricae, pudendae, &musculares: arteriarum eiusdem nominis sociae.