# Compendium anatomicum 119

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TVNICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/119

Olfactorium, per os cribrosum membranam narium adiens. conf. quae p. 87. de hoc pari dicta sunt. III. Opticum, tunicam retinam oculi efformans. III. Oculorum motorium, in sex ramos divisum est, quorum 1. in homine abit ad elevatorem palpebrae, 2. ad elevatorem oculi, 3. ad depressorem, 4. adducentem, 5. obliquum inferiorem. 6. in oculi tunicas. IV. Patheticum, musculum oculi trochlearem ingreditur. V. Gustatorium in cranio sub dura matre in III ramos dividitur. 1) ophthalmicus dicitur, per varias oculi partes, palpebras, musculos frontis & nasi, tegumentaque faciei disseminatur. 2) maxillaris superior dici potest, quia (postquam per foramen rotundum cranio egressus) per omnes maxillae superioris partes, labra, nasum, palatum uvulam, gingivas & dentes distribuitur. Surculum quoo unum aut duos emittit, qui cum ramulo paris Viprincipium Nervi intercostalis constituunt. (3) maxillaris inferior vocari potest, quia (egressus per foramen ovale cranu) maxillae inferioris partibus, & inprimis etiam linguae prospicit: unde totum par Gustatorii nomen habet. IVI. Abduconi ramulum emittit pro nervi intercostalis (V) constiturione: tota vero reliqua pars ad oculi abducentem abit, Intercostale autem per canalem carotidis cranio exit, & iuxtapar VIII per collum, hinc per thoracem & abdomen usque ad pelvim descendit, variosque plexus constituens ramos dat fere omnibus in thorace & abdomine contentis. VII. Auditorium; duobus oritur ramis, quorum alter portio dura; alterportio mollis audit. Haec per labyrinthum expanditur, & primariam organi auditus partem constituit; illa vero aquaeductum Fallop. transiens, reflectit ramulum ad duram matrem; reliqua pars ad tympanum, aurem externum, pericranium musculos ossis hyoidis, labro rum, palpebras & parotides abit. VIII. Vagum nixta sinus laterales egrediens, descendendo per collum & thoracem ad abdomen ramos impendit laryngi, pharyngi, cordi, pulmoni, & praecipue ventriculo. Nervos quoque recurrentes emitts ad laryngem, variisque plexibus implicatur cum intercostali, LIX. Linguale ad linguam abit, & linguae motorium habetur. Illud vero par, quod cum Willisio vulgo pro decimo cerebri numeratur, rectius pro primo colli haberi puto. Medulla 34.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
