Latin
TVNICAE
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 121
Unproofread scanNot analysed yet
In multis musculis utraque extremitas mobilis est, &proprie nullum habent punctum fixum; quo vero in casu illa pars, quae altera immobilior, pro puncto fixo, sive origine; mobilior, pro fine, seu puncto mobili est reputanda. 238. Nomina recipiunt vel a puncto fixo &mobili; vel a puncto fixo aut puncto mobili solum; vel ab usu, quem praestant; vel A figura aut similitudine; vel a loco aut situ; vel a magnitudine, aliisve qualitatibus. 239. Incipiemus eorum historiam a capite, progrediendo usque ad calcem: sic postea apparebit de eorum numero in quo Autores &subiecta tantum variant, &qui facile 500 superat, nihil certum aut perpetuum statui posse. 240. Musculi CVTIS CRANII sunt IV. Frontales duo: Oriuntur in cute frontis, &utrumque extremum habent mobile, iisque cutis cranii moveri, &supercilia attolli possunt, vid. p. 74. Occipitales duo valde tenues: oriuntur ex cute cranii iuxta os occipitis, &frontalium actioni succurrunt. 141. SVPERCILIORVM corrugator, I. Oritur a radice nasi, &utrinque in supercilia inferitur, quae ad se invicem adducit. 242. PALPEBRARVM II. (Orbicularis s. constrictor, I. O. ex osse maxillari, iuxta oculi canthum maiorem, &utramque palpebram ambit. Elevator proprius palpebrae superioris, O. in fundo crbitae, &inseritur palpebrae superioris margini. 242. OCVLI 243. OCVLI, sunt VII in quadrupedibus, sed VI tantum in homine a) Recti, IV, oriundi circa foraminis nervi optici in fundo orbitae ambitum, &inferuntur in scleroticam, a quibus quoque, s superior, attollens, sive superbus. inferior, deprimens, sive humilis. si duo coniunctim exterior, abducens, sive indignatorius. agunt, motus obliqui. interior, adducens, sive bibitorius.