# Compendium anatomicum 121

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TVNICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/121

In multis musculis utraque extremitas mobilis est, & proprie nullum habent punctum fixum; quo vero in casu illa pars, quae altera immobilior, pro puncto fixo, sive origine; mobilior, pro fine, seu puncto mobili est reputanda. 238. Nomina recipiunt vel a puncto fixo & mobili; vel a puncto fixo aut puncto mobili solum; vel ab usu, quem praestant; vel A figura aut similitudine; vel a loco aut situ; vel a magnitudine, aliisve qualitatibus. 239. Incipiemus eorum historiam a capite, progrediendo usque ad calcem: sic postea apparebit de eorum numero in quo Autores & subiecta tantum variant, & qui facile 500 superat, nihil certum aut perpetuum statui posse. 240. Musculi CVTIS CRANII sunt IV. Frontales duo: Oriuntur in cute frontis, & utrumque extremum habent mobile, iisque cutis cranii moveri, & supercilia attolli possunt, vid. p. 74. Occipitales duo valde tenues: oriuntur ex cute cranii iuxta os occipitis, & frontalium actioni succurrunt. 141. SVPERCILIORVM corrugator, I. Oritur a radice nasi, & utrinque in supercilia inferitur, quae ad se invicem adducit. 242. PALPEBRARVM II. (Orbicularis s. constrictor, I. O. ex osse maxillari, iuxta oculi canthum maiorem, & utramque palpebram ambit. Elevator proprius palpebrae superioris, O. in fundo crbitae, & inseritur palpebrae superioris margini. 242. OCVLI 243. OCVLI, sunt VII in quadrupedibus, sed VI tantum in homine a) Recti, IV, oriundi circa foraminis nervi optici in fundo orbitae ambitum, & inferuntur in scleroticam, a quibus quoque, s superior, attollens, sive superbus. inferior, deprimens, sive humilis. si duo coniunctim exterior, abducens, sive indignatorius. agunt, motus obliqui. interior, adducens, sive bibitorius.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
