# Compendium anatomicum 125

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, TVNICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/125

a corpore superiorum 5 vertebrarum dorfi & inseritur omnibus vertebris colliextensorum Il quoque paria vulgo numerant, trans versale & spinale dictum a), qui vero immerito ab extensore comuni dorsi & lumborum, Longissimo dorsi dicto, distinguuntur. His Comperus b) addidit adhuc V paria extensorum, Interspinaues colli dicta, qui oriuntur a superiori apophysis spinosae parte vertebrarum 5 inferiorum colli, & quodlibet inseritur in inferiorem partem apophysis spinosae vertebrae vicinae superioris: nec non inter transversales colli apophyses musculos, similes prioribus, ad latus moventes, Intertransversales appellat c) SCAPVLAE musculi nobis sunt V paria: Elevator s. musculus patientiae, O. ab apophysibus transversis 1, 2, 3 & 4. vertebrae colli, F. in angulo superiori scapulae. Trapezius I. cucullaris, O. occiput, apophyses spinosae colli, & 7 vel 8 dorsi, F. spina scapulae, acromion & clavicula. Ob diversum fibrarum cursum scapulam attollit, deprimit & retrorsum movet. Rhomboides, O. apophyses spinosae inferiores 5 colli & superiores dorsi, oblique sub cucullari pergit, & inseritur toti basi scapulae. Movet retrorsum. Serratus s. dentatus minor anticus, sivo pectoralis minor: O. a 2, 3, 4 & 5 costa vera, sub pectorali magno. F. processus coracoides. Serratus s. dentatus maior anticus, O. ab omnibus costis veris, & 2 super. spuriis: Finis in basi scapulae. Hi duo scapulam movent antrorsum & deorsum: & ultimus a multis ad elevatores costarum refertur. 156. DORSI & LVMBORVM musculi sunt communes, s extensores vulgo III utrinque numerantur, Sacrolumbaris, O. os lacrum & spina posterior ilei, F. in costis. Longissimus dorsi, O ibidem, F. in omnibus vertebris spinae dorsi. Semispinosus, O. os sacrum & lumborum vertebrae, F. in superioribus vertebris thoracis. Sed quia hi ita inter se cohaerent, ut sine laceratione distingui nequeant, rectius pro uno extensore communi lumborum, dorsi & colli habentur. fflexores, praeter musculos abdominis, flexioni inservientes, flexor proprius utrinque adest, quadratus lumborum dictus, cuius origo in posteriori ilei spina, F. in apophysibus transversis vertebrarum lumborum & costa ultima notha. Psoas parvus ab Anglis etiam his adiicitur. d) 257. RESPI)Ceme, Ape FPLee Gt. b) Lit. Lle c) Legel anese oedl. 21. p. 132. d) Cowper. Myotom. Keil. Anatomy & Drake. pogle chnedni 257. RESPIRATIONIS musculi thoracem vel dilatant vel constringunt, Dilatatores coniunctim aguut, suntque (diaphragma, de quo iam actum p. 67. intercostales 44, in quovis interstitio costarum externus & internus: O margo inferior costae, F. margo superior costae sequentit. Fibrae externorum antrorsum, internorum retrorsum excurrunt. supercostales Verheyeni a) breves utrinque XII, O.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
