Latin
131
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 131
Unproofread scanNot analysed yet
VNGVES sunt lamellae quasi corneae, durae quidem, at flexiles, in manuum pedumque digitis: quorum situs, numerus, figura, magnitudo &color nota sunt. In his notanda, Partes: pars extrema apex opposita radix sive principium appellatur: haec tenuior &mollior; illa crassior &durior; candicansque ad radicem pars lunula vocatur. Substantia: Constant ex papillis cutaneis prolongatis, induratis, ¶llelo modo firmiter coniunctis: propterea in radice, ubi papillae adhuc teneriores, valde sensiles; in apice vero sine dolore resecari possunt. Illae papillae tam a radice, quam ab inferiori parte, e cute proveniunt: propterea in progressu versus apicem, ob maiorem papillarum accedentium copiam, crassiores sunt &fortiores, earumque beneficio tam firmiter cuti subiectae cohaerent. Aqua tamen fervida in cadaveribus facile separantur. Nutritio: Sicuti aliae papillae cutaneae sua habent vasa, à quibus nutriuntur, ita &hae ea habent in principio: quae papillae quasi radices sunt, ex quibus deinde simili modo, ut in pilis, fibrae solidae induratae emergunt: atque sic eodem etiam modo nutriuntur &crescunt. Cessat vero haec accretio post mortem, secus ac multi perhibent. IVsus: α. munire digitos, ne tam facile ab iniuriis externis laedantur. 2. In manibus apprehensionem, praesertim rerum subtiliorum, expeditiorem reddunt. 3. Iis commode utimur ad partes prurientes scalpendas, &ad varia, sordes v. gr. ,abradenda. 4. In pedibus ingressum firmant, &dolorificam allisionem praecavent. &c. Animalia quaedam (in quibus analogam habent conformationem) eis apprehendunt, &praedam arripiunt, ut feles, leones. Aliquibus inserviunt hamorum loco, ut scandere possint, sicuti simiis, ursibus, sciuris. Quaedam iis loco armorum, alia loco calceorum utuntur, ut equi, boves, &c. quae iisdem etiam se defendunt &feriunt. INDEX De ossibus in genere, chemice &anatomice consideratis, p. 1. Apophysibus, epiphysibus &cavitatibus ossium, p. 3 &Sceleto in genere, Capite &Cranio in specie, p. 5. Maxillis, p. 8. de Dentibus, p. 10. Foraminibus in capitis ossibus. p. 11. Ossibus spinae dorsi, ut Vertebris, osse sacro &coccygis p. 12. Ossibus thoracis, sterno &costis p. 15. Ossibus innominatis, ileo, ischio &pubis. p. 17. Ossibus brachiorum, &manuum: &quidem de Scapula &clavicula p. 17. humero &cubito p. 18. manibus p. 20. Ossibus pedum, femore, tibia, patella, tarso &c. p. 21. Ossibus sesamoideis, de numero &iuncturis ossium p. 23. Periosteo, Medulla, Ligamentis &Cartilaginibus p. 24. Anatome in genere, eius obiecto, subiecto, mediis, finibus, differentiis atque utilitate p. 25. &26. Instrumentis anatomicis p. 27. Divisione corporis humani, partibusque externis p. 28. Partibus simplicioribus, vulgo similaribus p. 29. Caticula &corpore reticulari Malpignii p. 30. Cute p. 31. Pinguedine, Panniculo carnoso, &Membrana musculorum communi, p. 32. Abdominis musculis p. 33. de Peritonaeo p. 34. Situ partium in abdomine p. 35. Omento, p. 36. Ventriculo, p. 37. &Intestinis p. 38. Vasis chyliferis, lacteis &ductu thoracico p. 42. 43. Vasis lymphaticis p. 44. Pancreate p. 45. Hepate p. 46. Liene, p. 48. Renibus p. 49. Renibus succenturiatis &ureteribus, p. 50. Vesica urinaria p. 51.