# Compendium anatomicum 131

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/131

VNGVES sunt lamellae quasi corneae, durae quidem, at flexiles, in manuum pedumque digitis: quorum situs, numerus, figura, magnitudo & color nota sunt. In his notanda, Partes: pars extrema apex opposita radix sive principium appellatur: haec tenuior & mollior; illa crassior & durior; candicansque ad radicem pars lunula vocatur. Substantia: Constant ex papillis cutaneis prolongatis, induratis, & parallelo modo firmiter coniunctis: propterea in radice, ubi papillae adhuc teneriores, valde sensiles; in apice vero sine dolore resecari possunt. Illae papillae tam a radice, quam ab inferiori parte, e cute proveniunt: propterea in progressu versus apicem, ob maiorem papillarum accedentium copiam, crassiores sunt & fortiores, earumque beneficio tam firmiter cuti subiectae cohaerent. Aqua tamen fervida in cadaveribus facile separantur. Nutritio: Sicuti aliae papillae cutaneae sua habent vasa, à quibus nutriuntur, ita & hae ea habent in principio: quae papillae quasi radices sunt, ex quibus deinde simili modo, ut in pilis, fibrae solidae induratae emergunt: atque sic eodem etiam modo nutriuntur & crescunt. Cessat vero haec accretio post mortem, secus ac multi perhibent. IVsus: α. munire digitos, ne tam facile ab iniuriis externis laedantur. 2. In manibus apprehensionem, praesertim rerum subtiliorum, expeditiorem reddunt. 3. Iis commode utimur ad partes prurientes scalpendas, & ad varia, sordes v. gr., abradenda. 4. In pedibus ingressum firmant, & dolorificam allisionem praecavent. &c. Animalia quaedam (in quibus analogam habent conformationem) eis apprehendunt, & praedam arripiunt, ut feles, leones. Aliquibus inserviunt hamorum loco, ut scandere possint, sicuti simiis, ursibus, sciuris. Quaedam iis loco armorum, alia loco calceorum utuntur, ut equi, boves, &c. quae iisdem etiam se defendunt & feriunt. INDEX De ossibus in genere, chemice & anatomice consideratis, p. 1. Apophysibus, epiphysibus & cavitatibus ossium, p. 3 & Sceleto in genere, Capite & Cranio in specie, p. 5. Maxillis, p. 8. de Dentibus, p. 10. Foraminibus in capitis ossibus. p. 11. Ossibus spinae dorsi, ut Vertebris, osse sacro & coccygis p. 12. Ossibus thoracis, sterno & costis p. 15. Ossibus innominatis, ileo, ischio & pubis. p. 17. Ossibus brachiorum, & manuum: & quidem de Scapula & clavicula p. 17. humero & cubito p. 18. manibus p. 20. Ossibus pedum, femore, tibia, patella, tarso &c. p. 21. Ossibus sesamoideis, de numero & iuncturis ossium p. 23. Periosteo, Medulla, Ligamentis & Cartilaginibus p. 24. Anatome in genere, eius obiecto, subiecto, mediis, finibus, differentiis atque utilitate p. 25. & 26. Instrumentis anatomicis p. 27. Divisione corporis humani, partibusque externis p. 28. Partibus simplicioribus, vulgo similaribus p. 29. Caticula & corpore reticulari Malpignii p. 30. Cute p. 31. Pinguedine, Panniculo carnoso, & Membrana musculorum communi, p. 32. Abdominis musculis p. 33. de Peritonaeo p. 34. Situ partium in abdomine p. 35. Omento, p. 36. Ventriculo, p. 37. & Intestinis p. 38. Vasis chyliferis, lacteis & ductu thoracico p. 42. 43. Vasis lymphaticis p. 44. Pancreate p. 45. Hepate p. 46. Liene, p. 48. Renibus p. 49. Renibus succenturiatis & ureteribus, p. 50. Vesica urinaria p. 51.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
