Latin
17
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod funica cornea supra reliquum oculi globum emineat, haud commemorat. Tunicae bumoris crystallini ipsi dubia videtur p. 248, quae tamen facile demonstratur, eiusque vasa quoque iam dudum a Ruysebio Thes. Anat. II. Tab. I. f. 8. delineata sunt. Humoris vitrei fabricam vesiculosam omitrit. Nervos oculi Autor pessime describit, pag. 251: nam ad sensum, ait, habent oculi opticos, qui tertium par nervorum capitis constituunt: ad motum duo paria integra, scil. secundum &tertium; quorum illud conficitur ex nervis insignis magnitudinis, qui proprie oculorum motorii dicuntur. Posterius vero ex nervis exiguis, a Willisio patheticorum nomine descriptis: qui errores revera adeo insignes sunt, ut eos mirari satis non possim. Ductum cum multis aliis Autoribus describit p. 260, 261. e naribus per palatum ad os, mox post dentes incisorios superioris maxillae, qui ordinario satis esset manifestus. Sed hunc ductum in sceleto quidem apertum reperio; verum in cadaveribus membrana narium &palati ita clausus est, ut nihil transire queat. Vsum sinuum cranit incertum esse, ait Verbeyen p. 261: cum tamen ad maiorem tunicae pituitariae narium expansionem, adeoque ad meliorem odoratum facere, mihi aliisque recentioribus nullum sit dubium. Membranae narium, Schneideri nomen non addit: quae tamen ab aliis ita appellatur, quia ab hoc primum accurate pervestigata &descripta est. Verheyen in auris descriptione recentiores, ut Duverneium, Schelhamerum &Valsalvam prorsus non consuluisse, aut eos forte nunquam vidisse videtur. Anthelicem auris etiam scapham appellat p. 265, cum tamen omnibus accuratioribus anthelix eminentiam, scapha vero cavitatem inter helicem &anthelicem, denotet. Deinde concham vocat, quod alii scapham nuncupant. Glandulas sebaceas Valsalva non rrori indicat: &p.