# Compendium anatomicum 17

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/17

Quod funica cornea supra reliquum oculi globum emineat, haud commemorat. Tunicae bumoris crystallini ipsi dubia videtur p. 248, quae tamen facile demonstratur, eiusque vasa quoque iam dudum a Ruysebio Thes. Anat. II. Tab. I. f. 8. delineata sunt. Humoris vitrei fabricam vesiculosam omitrit. Nervos oculi Autor pessime describit, pag. 251: nam ad sensum, ait, habent oculi opticos, qui tertium par nervorum capitis constituunt: ad motum duo paria integra, scil. secundum & tertium; quorum illud conficitur ex nervis insignis magnitudinis, qui proprie oculorum motorii dicuntur. Posterius vero ex nervis exiguis, a Willisio patheticorum nomine descriptis: qui errores revera adeo insignes sunt, ut eos mirari satis non possim. Ductum cum multis aliis Autoribus describit p. 260, 261. e naribus per palatum ad os, mox post dentes incisorios superioris maxillae, qui ordinario satis esset manifestus. Sed hunc ductum in sceleto quidem apertum reperio; verum in cadaveribus membrana narium & palati ita clausus est, ut nihil transire queat. Vsum sinuum cranit incertum esse, ait Verbeyen p. 261: cum tamen ad maiorem tunicae pituitariae narium expansionem, adeoque ad meliorem odoratum facere, mihi aliisque recentioribus nullum sit dubium. Membranae narium, Schneideri nomen non addit: quae tamen ab aliis ita appellatur, quia ab hoc primum accurate pervestigata & descripta est. Verheyen in auris descriptione recentiores, ut Duverneium, Schelhamerum & Valsalvam prorsus non consuluisse, aut eos forte nunquam vidisse videtur. Anthelicem auris etiam scapham appellat p. 265, cum tamen omnibus accuratioribus anthelix eminentiam, scapha vero cavitatem inter helicem & anthelicem, denotet. Deinde concham vocat, quod alii scapham nuncupant. Glandulas sebaceas Valsalva non rrori indicat: & p.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
