# Compendium anatomicum 19

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/19

prope dentes posteriores; cum tamen prope dentes anteriores incisores iuxta frenulum linguae in os hiet: unde suspicari licet, eum hunc etiam non vidisse. Ductum glandularum sublingualium male describit. nullamque, ut supra iam diximus, neque Rivini neque Bartholini, tanquam inventorum horum ductuum, mentionem iniicit. Musculos uvulae duo paria describit, sed male, & sine nominibus. Ossis hyoidis musculorum confusionem facit; par mylo hyoideum a plerisque descriptum, omittit, & duo paria geniobyoideorum, refragantibus optimis Mvotomis, describit. Praetermisimus hic, ne praefatio nostra nimis fiat prolixa, adhuc alias multas hallucinationes & omissiones Autoris nostri: atque iam adhuc multa silentio transimus, quae in ossibus, musculis, arteriis, venis & nervis, notare possemus, ex quibus demonstrari posset, Verbeyenum non tam accurrate anatomen tractasse, sicur id ab ipso fieri potuisset, nec in Autorum Anatomicorum lectione eum satis versatum esse. Nihiloninus tamen non possumus non adhuc paucissima ex his notare: & quidem Tab. XXX. fig. 3. capiti infantis recens nati processum mastoideum appingit, qui tamen tunc nondum adest. Deinde p. 341. ait, nullum musculum reperiri, per cuius solius actionem caput recta dextrorsum aut finistrorsum inclinaretur: cum tamen hoc fiat per Musculos rectos laterales, a Fallopio, Compero, Keilio, Pauli, & Drakio descriptos. Pag. 356. scribit, se musculum anconaeum (cubiti extensorem) reperire non posse, sed eum ealiis delineasse; cum tamen in omnibus subiectis, si modo rite attendatur, facile demonstrari queat. Venani axygos non delineat, & pag. 376. ait, an venae cervicales sive vertebrales in cerebrum (intelligit sine dubio cranium) ascendant, mihi nondum constat.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
