# Compendium anatomicum 20

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/20

Ex quo apparet, ipsum carum ingressum, per foramina occipitis, post processus eius coronoides, & fines nescivisse, ubi se in sinus laterales durae matris inserunt. Haec tamen foramina, quod notandum, in omnibus subiectis non sunt aperta, & in his sanguis sinuum per solas iugulares ad cor redit: quandoque tantum unum in alterutro latere foramen patet. Vena umbilicalis a Verbeyeno Tab. XXXIX fig. 2. delineatur, ac si duplici ramo finiatur; uno, qui in venam cavam; altero, qui in venam portae, desineret: quod vero falsum, nam unico ramo sive trunco in solum sinum venae portae desinit, & ex hoc demum in foetu canalis peculiaris venam cavam transit, quem Verbeyen pro altero venae umbilicalis ramo habuisse videtur. In priori editione cap. de Cerebello Verbeyen scripsetat, arterias vertebrales ad medullam oblongatam appelli non per magnum occipitis foramen, sed per foramen aliquod minus anterius a latere istius magni foraminis; hunc vero errorem, cum ante decennium apud ipsum Lovanii essem, in familiari colloquio, cum sermo his de partibus fieret, ei amice indicavi, easque arterias omnino per ipsum magnum occipitis foramen cerebrum adire asseveravi; & inveni postea, eum hunc lapsum in posteriori sua editione emendasse. Singulares vero flexus arteriarum carotidum & vertebralium, antequam cranium intrant, qui in Drakii Tab. XX elegantissime repraesentantur, & arteriis cera repletis facile observari possunt, noster quoque Verbeyenus ut & Mangetus omiserunt. Cum igitur tot defectus & errores in recentissimo hocce Verbeyeni syntagmate adsint, nullum fore hominem sanioris mentis existimo, qui hunc nostrum laborem, boni publici caussa susceptum, damnaverit: quo defectus illos ex recentissimis Autoribus, propriaque experientia supplere, & errores emendare studui: eoque ipso me studiolae iuventuti non inutile officium praestitisse confido, edito hoc compendio: dum in eo scientiam anatomicam, alias valde prolixam, in exiguam epitomen ita redigere allaboravi, ut hodie commodissime in Academiis adhiberi queat.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
