Latin
21
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim praemissa succincta Ossium doctrina, quae sunt fundamentum &sustentaculum reliquarum partium corporis humani, ac subiuncta generaliori anatomes notitia, postea ad partes molles progressum feci: ubi prius tegumenta corporis. brevibus in tabellis, ut vocant, explicavi. Deinde eadem methodo partes abdominis, thoracis &capitis, ac tandem arterias venas, nervos &musculos, exposui: in quarum omnium descriptione rem ita dirigere studui, ut plerumque singulam partem organicam una in pagina, vel in duabus, e regione sibi positis, explicauerim, quo unico aspectu Iuvenes intueri queant, quid in qualibet parte ex observationibus recentissimis notandum occurrat: quod ad attentionem excitandam, memoriamque tyronum adiuvandam multum, imo plus conferre, experientia edoctus sum, quàm quis facile crediderit. Aliquoties tamen etiam plures paginas ob rerum circa partes nonnullas dicendarum copiam, adhibere coactus fui; quas tamen ita distribui, ut non facile confusionem pariant: formamque hanc in quarto, ut aiunt. prae ea, quae in folio vocatur, elegi, ut libellus sit gestabilis, &usus commodioris. Quamvis vero brevissimis saepe verbis me expediverim, tamen ea pro indice &norma commodissima dicendorum &discendorum sufficere observavi.