# Compendium anatomicum 22

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/22

Nam cum pro collegiis & demonstrationibus anatomicis hic libellus sit compositus, ubi breviora & obscuriora non solum oratione, & sed demonstratione illustrantur, facile inde patebit brevitatis ratio: quae tamen tanta non est, ut auditor & spectator attentus rem indicatam, aut breviter descriptam, intelligere inde non possit. Conscripsi vero hocce compendium, iam annis meis Academicis, sed verbis brevissimis, & solum pro meo usu, ex ipsa Verbeyeni anatomia, ut in sectionibus & inquisitionibus cadaverum breviter & in epitome mox perspicere possem, quaenam in hac vel illa parte, quam pervestigaturus eram, inquirenda essent: & si deinde in Autorum lectione, aut cadaverum sectione, aliquid offenderam, quod in Verbeyeno & tabulis meis non inveneram, vel aliter, quam ab ipso descriptum erat, observaveram, illud notavi & tabulis meis addidi; atque sic tandem, ob rerum additarum copiam, in maiorem molem accrevit, quam ab initio erat, aliamque prorsus faciem assumsit. Hoc deinde, cum anatomen docere inciperem, adhuc maiori mihi fuit usui: nam, toties, quoties sectionem & demonstrationem aggressurus eram, tabulam partis demonstrandae citissime percurrebam: sic deinde investiganda & demonstranda in memoria habebam, eaque facillime invenire & exhibere poteram. Tandem, quia haec methodus mihi in accurata anatomes cognitione comparanda multum profuerat, nolui eam invidere auditoribus meis, eamque iam ab aliquot annia describendam ipsis concessi: ne tam multa ad Verbeyenum, vel alium Autorem, annotare necesse haberent, iisque tabulis, tam pro commoda repetitione, quam pro norma, si quando ipsi in sectionibus sese exercerent, felicius uti possent. Denixxxx Denique vero, ut ipsos a describendi taedio liberarem, praesertim cum saepe in describendo multos errores committerent, ipsorum rogatu, decrevi, totum hocce compendium typis mandandum; id quod quatuor dissertationibus praestiti, quarum trium priorum defensionem e publica cathedra iam susceperunt, I. Dn. Remigius Seiffartus de Klettenberg, Moeno-Francofurtensis. II. Dn. Iacobus Christophorus Schefflerus, Altorsinus. III. Dn. Martinus Mattbias Mullerus. Lindaviensis. Quibus iam, ad opusculum hoc absolvendum, quartam adiiciendam curavi, proxime adhuc disquisitioni Academicae exponendam.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
