Latin
23
Lorenz Heister, Compendium anatomicum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubito, Philiatros iam hocce compendio adhuc maiori utilitate uti posse, quam antea: dum non solum meliori ordine, ac maiori perspicuitate illud digessi; sed etiam adhuc omnes recentissimos Autores, quos obtinere potui, mihi comparavi, omniaque, quae in eis scitu digna esse iudicavi, in illud transtuli; quod profecto in tanta Autorum copia sine magno labore fieri non potuisse, quivis facile cognoscet. Eo ipso vero non solum Studiosis &Tyronibus Medicinae, sed etiam forte doctioribus, usui esse potest, qui in compendio res in anatome recens cognitas, una cum veteribus, nosse desiderant. Quam ob caussam Autores recentiores, qui anatomen suis observationibus locupletarunt, &Verheyeno noti, vel saltem citati non erant, plerumque citavi, ut sic ii, qui prolixiorem earum rerum notitiam expetunt, eos ipsos evolvere queant. Quia vero multi citatorum Autorum rari sunt, nec ubique prostant: hinc Clarissimus Mangetus multis, sine dubio, gratum praestitit officium, dum in magno &splendido suo opere, Theatrum Anatomicum inscripto, &haud pridem edito, recentiorum inventa pleraque collegit, &coniunctim, una cum novis eorum figuris evulgavit, ut ex hoc iam citius &facilius perspici queat, quod alias in multis aliis autoribus magno labore sparsim erat quaetendum. Optarem, ut hunc librum citius obtinuissem, sic non solum minori labore compendium meum conficere, sed &sine dubio varia adhuc curiosa ex eo in hoc transferre potuissem!