# Compendium anatomicum 24

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/24

verum quia eum demum ante paucos accepi dies, postquam libellus meus iam fere totus typis excusus erat (praesertim cum prima eius pars iam A. 1715, duae mediae A. 1716, ac quarta & ultima solum hoc anno impressa fuerit) atque Typographus, ob nundinas paschales instantes, absolutionem huius opusculi valde urgebat, eum perlegere, aut aliquid ex eo excerpere, mihi integrum non fuit, alias nova, quae non habeo, (quorum tamen non adeo multa esse puto) in librum meum quoque transtulissem, & loca a me allegata, ex hoc quoque Autore citassem: id quod, dum nunc dictas ob rationes fieri non potuit, aliquando in altera huius compendii editione, aut forte in paullo maiori quodam opere anatomico, praestare allaborabo una cum aliis rebus, quas interea dies docebit, ut sic perfectius opusculum anatomicum, quam hactenus habuimus, & tamen non adeo prolixum, in commodum Studiosorum, publicaeque utilitatis caussa, prostet. Observavimus tamen, quod adhuc monere voluimus, Mangetum non omnes Autores, quos ego adhibui, & sigillatim quidem egregiam Anthropologiam Drakii, non habuisse, vel saltem eius observationes peculiares & figuras non exhibuisse; quae tamen revera nitidissimae & accuratissimae sunt: inprimis vero aortae delineatio prae omnibus, quas novi, meruisset, ut in hoc magno opere exhibita fuisset. Facemus iam elegantissimas mulculorum tabulas, aliasque, quarum Χλχλ 2 quarum ex Drakio supra iam mentionem fecimus.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
