# Compendium anatomicum 26

Lorenz Heister, Compendium anatomicum, CORRIGENDA ET ADDENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lorenz-heister/compendium-anatomicum/26

COMPENDIVM OSTEOLOGIAE. in usum domesticum conscriptum DE OSSIBVS IN GENERE. Ui Anatomes corporis humani perfectam cognitionem desiderat, ante omnia exactam eius ossium sibi comparet notitiam. 2. Illa pars Anatomes, quae hanc docet, Osteologia dicitur. 3. Subiectum osteologiae sunt ossa recentia & exsiccata, adultorum & infantum: quo etiam periostium, medulla, ligamenta & cartilagines pertinent. 4. Ossa sunt partes corporis animalis durissimae, & maxime terrestres, suffulcimento cumprimis reliquarum partium inservientes; quorum compages aut coniunctio artificialis naturali similis Sceletus vel sceleton appellatur. 5. Considerantur (a) vel theoretice vel practice; priori modo: si tantum consideramus conformationem externam & usum eorum; posteriori vero, si 1. ad interiora lustranda, diffringuntur, 2. si ad articulorum structuram noscendam, ligamenta circa iuncturas dissecantur in cadaveribus, & 3. si ad conservationem aut sceleti confectionem praeparantur. 6. Substantia ossium considerari potest vel chemice, vel anatomice; hoc commodius in embryonum & infantum, illud in adultorum ossibus melius peragitur, 7. Si examini chemico in retorta subiiciuntur; producuntur, observatis ignis gradibus, aqua, sal, spiritus, oleum, remanente terra in retorta: spiritus rursus in aquam, sal & oleum resolvi potest; hinc ex quatuor constant principiis, arctissime in duram talem substantiam compactis. 8.

---

Lorenz Heister, Compendium anatomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Compendium_anatomicum.
